- ARGAEUS
- I.ARGAEUSCampus, subsidens septem collibus, in quibus Roma condita; sic dictus est ab Argo, Evandri hospite; e comitibus Argivi Herculis, qui ad Evandrum venerunt et in Saturnia subsidederunt. Hinc extrema Argileta dicuntur. Fabius Pictor.II.ARGAEUSCappadociae mons, quam ab una parte cingit, arduus, et perpetuis pruinis rigens, cui Maxata Cappadocum metropolis subiacet. Equorum pascuis olim nobilis fuit. Claudian. in Ruffin. l. 2. v. 30.---- ---- Iam pascua fumantCappadocum, volucrumque parens Argaeus equorum.Et in l. de laudibus Serenae v. 191.---- ---- Delectus equorum,Quos Phrygiae matres, Argaeaque gramina pastaeSemine Cappadocum sacris praesepibus edunt.Idem de equo Honorii, Epigr. 36. v. 4.Seu te cappadocum gelidâ sub valle natantemArgaeae lavêre nives. ---- ----Et de equo Arcadii, Epigr. 34. v. 5.Sive illum Armeniis aluerunt gramina campis,Turbidus Argaeâ seu nive lavit Halys.Nemesianus, v. 240.Cornipedes igitur lectos det Graecia nobis,Cappadocumque notas referat generosa propagoArgaea. ---- ----Suidas, Α᾿ργαῖον, τὸ Καισαρείας ὄρος. Nic. Lloydius.III.ARGAEUSPelopis fil. et Alectoris pater. Alius fuit Lycimnii fil. qui ab Hercule abductus, vi morbi peregre periit; cuius cremati cineres Hercules retulit, ut iusiurandum, quod dederat, se illum reducturum, servaret. Hunc dicunt primum fuisse, qui crematus sit, et ab eo deinde morem servatum. Cael. Rhodig. l. 17. c. 31.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.